DE LOCO NATIVITATIS
EIUS
Ego igitur,
oppido quodam oriundus quod in ingressu minoris Britannie constructum,
ab urbe Namnetica versus orientem octo credo miliariis remotum, proprio
vocabulo Palatium appellatur, sicut natura terre mee vel generis animo
levis, ita et ingenio extiti et ad litteratoriam disciplinam facilis.
Patrem
autem habebam litteris aliquantulum imbutum antequam militari cingulo
insigniretur;
unde postmodum tanto litteras amore complexus est, ut quoscumque filios
haberet, litteris antequam armis instrui disponeret. Sicque profecto
actum
est. Me itaque primogenitum suum quanto cariorem habebat tanto
diligentius
erudiri curavit. Ego vero quanto amplius et facilius in studio /f.1vb/
litterarum profeci tanto ardentius eis inhesi, et in tanto earum amore
illectus sum ut militaris glorie pompam cum hereditate et prerogativa
primogenitorum
meorum fratribus derelinquens, Martis curie penitus abdicarem ut
Minerve
gremio educarer; et quoniam dialecticarum rationum armaturam omnibus
philosophie
documentis pretuli, his armis alia commutavi et tropheis bellorum
conflictus
pretuli disputationum. Proinde diversas disputando perambulans
provincias,
ubicunque huius artis vigere studium audieram, peripateticorum emulator
factus sum.
DE PERSECUTIONE
MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM
Perveni
tandem
Parisius, ubi iam maxime disciplina hec florere consueverat, ad
Guillhelmum
scilicet Campellensem preceptorem meum in hoc tunc magisterio re et
fama
precipuum; cum quo aliquantulum moratus, primo ei aceptus, postmodum
gravissimus
extiti, cum nonnullas scilicet eius sententias refellere conarer et
ratiocinari
contra eum sepius aggrederer et nonnumquam superior in disputanto
viderer.
Quod quidem et ipsi /f.1rc/ qui inter conscolares nostros precipui
habebantur
tanto maiori sustinebant indignatione quanto posterior habebar etatis
et
studii tempore. Hinc calamitatum mearum, que nunc usque perseverant,
ceperunt
exordia, et quo amplius fama extendebatur nostra, aliena in me succensa
est invidia.
Factum
tandem
est ut, supra vires etatis de ingenio meo presumens, ad scolarum
regimen
adolescentulus aspirarem, et locum in quo id agerem providerem, insigne
videlicet tunc temporis Meliduni castrum et sedem regiam. Presensit hoc
predictus magister meus, et quo longius posset scolas nostras a se
removere
conatus, quibus potuit modis latenter machinatus est ut priusquam a
suis
recederem scolis, nostrarum preparationem scolarum prepediret et
provisum
mihi locum auferret. Sed quoniam de potentibus terre nonnullos ibidem
habebat
emulos, fretus eorum auxilio voti mei compos extiti, et plurimorum mihi
assensum ipsius invidia manifesta conquisivit.
Ab hoc
autem
scolarum nostrarum tirocinio ita in arte dialetica nomen meum dilatari
cepit, ut non solum condiscipulorum meorum, verum etiam ipsius magistri
fama contracta paulatim extingueretur. Hinc factum est ut de /f.1rd/ me
amplius ipse presumens ad castrum Corbolii, quod Parisiace urbi
vicinius
est, quamtotius scolas nostras transferrem, ut inde videlicet
crebriores
disputationis assultus nostra daret importunitas. Non multo autem
interiecto
tempore, ex immoderata studii afflictione correptus infirmitate coactus
sum repatriare, et per annos aliquot a Francia remotus, querebar
ardentius
ab his quos dialetica sollicitabat doctrina.
Elapsis
autem paucis annis, cum ex infirmitate iam dudum convaluissem,
preceptor
meus ille Guillhelmus Parisiacensis archidiaconus, habitu pristino
commutato,
ad regularium clericorum ordinem se convertit; ea ut referebant
intentione
ut quo religiosior crederetur ad maioris prelationis gradum
promoveretur,
sicut in proximo contigit, eo Catalaunensi episcopo facto. Nec tamen
hic
sue conversionis habitus aut ab urbe Parisius aut a consueto
philosophie
studio revocavit, sed in ipso quoque monasterio ad quod se causa
religionis
contulerat statim more solito publicas exercuit scolas. Tum ego ad eum
reversus ut ab ipso rethoricam audirem, inter cetera disputationum
nostrarum
conamina antiquam /f.2va/ eius de universalibus sententiam
patentissimis
argumentorum rationibus ipsum commutare, immo destruere compuli. Erat
autem
in ea sententia de communitate universalium, ut eamdem essentialiter
rem
totam simul singulis suis inesse astrueret individuis, quorum quidem
nulla
esset in essentia diversitas sed sola multitudine accidentium varietas.
Sic autem istam tunc suam correxit sententiam, ut deinceps rem eamdem
non
essentialiter sed indifferenter diceret. Et quoniam de universalibus in
hoc ipso precipua semper est apud dialeticos questio ac tanta ut eam
Porphirius
quoque in Ysogogis suis cum de universalibus scriberet definire
non presumeret dicens "Altissimum enim est huiusmodi negotium", cum
hanc
ille correxerit immo coactus dimiserit sententiam, in tantam lectio
eius
devoluta est negligentiam, ut iam ad cetera dialectice vix admitteretur
quasi in hac scilicet de universalibus sententia tota huius artis
consisteret
summa.
Hinc
tantum
roboris et auctoritatis nostra suscepit disciplina, ut hii qui antea
vehementius
magistro illi nostro adherebant et maxime nostram infestabant
doctrinam,
ad nostras convolarent scolas, et ipse qui in scolis Parisiace sedis
magistro
successerat nostro locum mihi suum offerret, ut ibidem cum ceteris no
/f.2vb/
stro se traderet magisterio ubi antea suus ille et noster magister
floruerat.
Paucis itaque diebus ibi me dialectice studium regente, quanta invidia
tabescere, quanto dolore estuare ceperit magister noster non est facile
exprimere; nec concepte miserie estum diu sustinens, callide aggressus
est me tunc etiam removere. Et quia in me quid aperte ageret non
habebat,
ei scolas auferre molitus est, pessimis obiectis criminibus, qui mihi
suum
concesserat magisterium, alio quodam emulo meo ad officium eius
substituto.
Tunc ego
Melidunum reversus scolas ibi nostras sicut antea constitui; et quanto
manifestius eius me persequebatur invidia tanto mihi auctoritatis
amplius
conferebat iuxta illud poeticum, "Summa petit livor, perflant altissima
venti."
Non multo
autem post, cum ille intelligeret omnes fere discretos de religione
eius
plurimum hesitare et de conversione ipsius vehementer susurrare, quod
videlicet
minime a civitate recessisset, transtulit se et conventiculum fratrum
cum
scolis suis ad villam quandam ab urbe remotam. Statimque ego Meliduno
Parisius
redii, pacem ab illo ulterius sperans. Sed quia ut diximus locum
nostrum
ab emulo nostro fecerat occupari, /f.2rc/ extra civitatem in monte
Sancte
Genovefe scolarum nostrarum castra posui, quasi eum obsessurus qui
locum
occupaverat nostrum. Quo audito magister noster statim ad urbem
impudenter
rediens scolas quas tunc habere poterat et conventiculum fratrum ad
pristinum
reduxit monasterium, quasi militem suum quem dimiserat ab obsidione
nostra
liberaturus. Verum cum illi prodesse intenderet maxime nocuit. Ille
quippe
antea aliquos habebat qualescunque discipulos, maxime propter lectionem
Prisciani in qua plurimum valere credebatur. Postquam autem magister
advenit,
omnes penitus amisit; et sic a regimine scolarum cessare compulsus est.
Nec post multum tempus, quasi iam ulterius de mundana desperans gloria,
ipse quoque ad monasticam comversus est vitam. Post reditum vero
magistri
nostri ad urbem, quos conflictus disputationum scolares nostri tam cum
ipso quam cum discipulis eius habuerint, et quos fortuna eventus in his
bellis dederit nostris, immo mihi ipsi in eis, te quoque res ipsa dudum
edocuit. Illud vero Aiacis, ut temperantius loquar, audacter proferam,
"Si queritis huius Fortunam pugne, non sum superatus ab illo." Quod si
ego taceam, res ipsa cla I mat et ipsius rei finis indicat.
Dum vero
hec agerentur, karissima mihi mater mea Lucia repatriare me compulit;
que
videlicet post conversionem Berengarii patris mei ad professionem
monasticam,
idem facere disponebat. Quo completo reversus sum in Franciam, maxime
ut
de divinitate addiscerem, quando iam sepefatus magister noster
Guillhelmus
in episcopatu Catalaunensi pollebat. In hac autem lectione magister
eius
Anselmus Laudunensis maximam ex antiquitate auctoritatem tunc tenebat.
QUANDO LAUDUNUM
VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM
Accessi
igitur
ad hunc senem, cui magis longevus usus quam ingenium vel memoria nomen
comparaverat. Ad quem si quis de aliqua questione pulsandum accederet
incertus,
redibat incertior. Mirabilis quidem in oculis erat auscultantium, sed
nullus
in conspectu questionantium. Verborum usum habebat mirabilem, sed
sensum
contemtibilem et ratione vacuum. Cum ignem accenderet, domum suam fumo
implebat, non luce illustrabat. Arbor eius tota in foliis aspicientibus
a longe conspicua videbatur, sed propinquantibus et diligen /f.3va/
tius
intuentibus infructuosa reperiebatur. Ad hanc itaque cum accessissem ut
fructum inde colligerem, deprehendi illam esse ficulneam cui maledixit
Dominus, seu illam veterem quercum cui Pompeium Lucanus comparat
dicens,
"Stat, magni nominis umbra, Qualis frugifero quercus sublimis in agro,"
etc.
Hoc igitur
comperto non multis diebus in umbra eius ociosus iacui; paulatim vero
me
iam rarius et rarius ad lectiones eius accedente, quidam tunc inter
discipulos
eius eminentes graviter id ferebant, quasi tanti magistri contemptor
fierem.
Proinde illum quoque adversum me latenter commoventes, pravis
suggestionibus
ei me invidiosum fecerunt. Accidit autem quadam die ut post aliquas
sententiarum
collationes nos scolares invicem iocaremur. Ubi cum me quidam animo
intemptantis
interrogasset quid mihi de divinorum lectione librorum videretur, qui
nondum
nisi in philosophicis studueram, respondi: saluberrimum quidem huius
lectionis
esse studium ubi salus anime cognoscitur, sed me vehementer mirari quod
his qui litterari sunt ad expositiones sanctorum intelligendas ipsa
eorum
scripta vel glose non sufficiunt, ut alio scilicet non egeant
magisterio.
Irridentes /f.3vb/ plurimi qui aderant an hoc ego possem et aggredi
presumerem
requisierunt. Respondi me id si vellent experiri paratum esse. Tunc
inclamantes
et amplius irridentes: "Certe, inquiunt, et nos assentimus. Queratur
itaque
et tradatur vobis expositor alicuius inusitate scripture, et probemus
quod
vos promittitis." Et consenserunt omnes in obscurissima Hiezechielis
prophetia.
Assumpto itaque expositore statim in crastino eos ad lectionem
invitavi.
Qui invito mihi consilium dantes, dicebant ad rem tantam non esse
properandum,
sed diutius in expositione rimanda et firmanda mihi hanc inexperto
vigilandum.
Indignatus autem respondi non esse mee consuetudinis per usum proficere
sed per ingenium; atque adieci vel me penitus desiturum esse, vel eos
pro
arbitrio meo ad lectionem accedere non differre. Et prime quidem
lectioni
nostre pauci tunc interfuere, quod ridiculum omnibus videretur me adhuc
quasi penitus sacre lectionis expertem id tam propere aggredi. Omnibus
tamen qui affuerunt in tantum lectio illa grata extitit ut eam
singulari
preconio extollerent, et me secundum hunc nostre lectionis tenorem ad
glosandum
/f.3rc/ compellerent. Quo quidem audito, hii qui non interfuerant
ceperunt
ad secundam et terciam lectionem certatim concurrere et omnes pariter
de
transcribendis glosis quas prima die inceperam in ipso earum initio
plurimum
solliciti esse.
DE PERSECUTIONE
EIUS QUOQUE IN EUM
Hinc itaque
predictus senex vehementi commotus invidia et quorumdam persuasionibus
iam adversum me, ut supra memini, et tunc stimulatus, non minus in
sacra
lectione me persequi cepit quam antea Guillhelmus noster in
philosophia.
Erant autem tunc in scolis huius senis duo qui ceteris preminere
videbantur,
Albericus scilicet Remensis et Lotulfus Lumbardus; qui quanto de se
maiora
presumebant, amplius adversum me accendebantur. Horum itaque maxime
suggestionibus,
sicut postmodum deprehensum est, senex ille perturbatus impudenter mihi
interdixit inceptum glosandi opus in loco magisterii sui amplius
exercere,
hanc videlicet causam pretendens, ne si forte in illo opere aliquid per
errorem ibi scriberem, utpote rudis adhuc in hoc studio, ei
deputaretur.
Quod cum ad aures scolarium pervenisset, maxima commoti sunt
indignatione
super tam manifesta livoris calumpnia, que nemini umquam ulterius
acciderat.
Que quanto manifestior tanto mihi ho /f.3rd/ norabilior extitit et
persequendo
gloriosiorem effecit.
QUANDO NOVISSIME
PARISIUS FLORUIT
Post paucos
itaque dies, Parisius reversus, scolas mihi iamdudum destinatas atque
oblatas
unde primo fueram expulsus, annis aliquibus quiete possedi; atque ibi
in
ipso statim scolarum initio glosas illas Hiezechielis quas Lauduni
inceperam
consummare studui. Que quidem adeo legentibus acceptabiles fuerunt, ut
me non minorem gratiam in sacra lectione adeptum iam crederent quam in
philosophica viderant. Unde utriusque lectionis studio scole nostre
vehementer
multiplicate, quanta mihi de pecunia lucra, quantam gloriam compararent
ex fama te quoque latere non potuit.
Sed
quoniam
prosperitas stultos semper inflat et mundana tranquillitas vigorem
enervat
animi et per carnales illecebras facile resolvit, cum iam me solum in
mundo
superesse philosophum estimarem nec ullam ulterius inquietationem
formidarem,
frena libidini cepi laxare, qui antea vixeram continentissime. Et quo
amplius
in philosophia vel sacra lectione profeceram, amplius a philosophis et
divinis immunditia vite recedebam. Constat quippe philosophos necdum
divinos,
id est sacre lectionis /f.4va/ exhortationibus intentos, continentie
decore
maxime polluisse. Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem,
utriusque morbi remedium divina mihi gratia licet nolenti contulit. Ac
primo luxurie, deinde superbie; luxurie quidem his me privando quibus
hanc
exercebam; superbie vero que mihi ex litterarum maxime scientia
nascebatur,
iuxta illud Apostoli "Scientia inflat", illius libri quo maxime
gloriabar
combustione me humiliando. Cuius nunc rei utramque historiam verius ex
ipsa re quam ex auditu cognoscere te volo, ordine quidem quo
processerunt.
Quia
igitur
scortorum immunditiam semper abhorrebam et ab accessu et frequentatione
nobilium feminarum studii scolaris assiduitate revocabar nec laicarum
conversationem
multum noveram, prava mihi, ut dicitur, fortuna blandiens commodiorem
nacta
est occasionem, qua me facilius de sublimitatis huius fastigio
prosterneret,
imo superbissimum nec accepte gratie memorem divina pietas humiliatum
sibi
vendicaret.
QUOMODO IN
AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT
Erat quippe
in ipsa civitate Parisius adolescentula quedam nomine Heloysa, neptis
canonici
cuiusdam qui Fulbertus vo /f.4vb/ cabatur, qui eam quanto amplius
diligebat
tanto diligentius in omnem qua poterat scientiam litterarum promoveri
studuerat.
Que cum per faciem non esset infima, per habundantiam litterarum erat
suprema.
Nam quo bonum hoc litteratorie scilicet scientie in mulieribus est
rarius,
eo amplius puellam commendabat et in toto regno nominatissimam fecerat.
Hanc igitur, omnibus circunspectis que amantes allicere solent,
commodiorem
censui in amorem mihi copulare, et me id facillime credidi posse. Tanti
quippe tunc nominis eram et iuventutis et forme gratia preminebam, ut
quamcunque
feminarum nostro dignarer amore nullam vererer repulsam. Tanto autem
facilius
hanc mihi puellam consensuram credidi, quanto amplius eam litterarum
scientiam
et habere et diligere noveram; nosque etiam absentes scriptis
internuntiis
invicem liceret presentare et pleraque audacius scribere quam colloqui,
et sic semper iocundis interesse colloquiis.
In huius
itaque adolescentule amorem totus inflamatus, occasionem quesivi qua
eam
mihi domestica et cotidiana conversatione familiarem efficerem et
facilius
ad consensum traherem. Quod quidem ut fieret, egi cum predicto puelle
avunculo,
quibusdam ipsius ami /f.4rc/ cis intervenientibus, quatinus me in domum
suam, que scolis nostris proxima erat, sub quocumque procurationis
precio
susciperet, hanc videlicet occasionem pretendens, quod studium nostrum
domestica nostre familie cura plurimum prepediret, et impensa nimia
nimium
me gravaret. Erat autem cupidus ille valde atque erga neptim suam, ut
amplius
semper in doctrinam proficeret litteratoriam, plurimum studiosus.
Quibus
quidem duobus facile eius assensum assecutus sum et quod obtabam
obtinui,
cum ille videlicet et ad pecuniam totus inhiaret et neptim suam ex
doctrina
nostra aliquid percepturam crederet. Super quo vehementer me
deprecatus,
supra quam sperare presumerem votis meis accessit, et amori consuluit,
eam videlicet totam nostro magisterio committens, ut quotiens mihi a
scolis
reverso vaccaret, tam in die quam in nocte ei docende operam darem, et
eam si neglegentem sentirem vehementer constringerem. In qua re quidem,
quanta eius simplicitas esset vehementer ammiratus, non minus apud me
obstupui
quam si agnam teneram famelico lupo committeret. Qui cum eam mihi non
solum
docendam, verum etiam vehementer constringendam traderet, quid aliud
agebat
/f.4rd/ quam ut votis meis licentiam penitus daret, et occasionem,
etiam
si nollemus, offerret, ut quam videlicet blanditiis non possem, minis
et
verberibus facilius flecterem. Sed duo erant que eum maxime a turpi
suspicione
revocabant, amor videlicet neptis, et continentie mee fama preterita.
Quid
plura?
Primum domo una coniungimur, postmodum animo. Sub occasione itaque
discipline,
amori penitus vaccabamus, et secretos recessus, quos amor optabat,
studium
lectionis offerebat. Apertis itaque libris, plura de amore quam de
lectione
verba se ingerebant, plura erant oscula quam sententie; sepius ad sinus
quam ad libros reducebantur manus, crebrius oculos amor in se
reflectebat
quam lectio in scripturam dirigebat. Quoque minus suspicionis
haberemus,
verbera quandoque dabat amor, non furor, gratia, non ira, que omnium
ungentorum
suavitatem transcenderent. Quid denique? Nullus a cupidis intermissus
est
gradus amoris, et si quid insolitum amor excogitare potuit, est
additum;
et quo minus ista fueramus experti gaudia, ardentius illis
insistebamus,
et minus in fastidium vertebantur.
Et quo me
amplius hec voluptas occupaverat, minus philosophie /f.5va/ vaccare
poteram
et scolis operam dare. Tediosum mihi vehementer erat ad scolas
procedere
vel in eis morari; pariter et laboriosum, cum nocturnas amori vigilias
et diurnas studio conservarem. Quem etiam ita negligentem et tepidum
lectio
tunc habebat, ut iam nichil ex ingenio sed ex usu cuncta proferrem, nec
iam nisi recitator pristinorum essem inventorum, et si qua invenire
liceret,
carmina essent amatoria, non philosophie secreta; quorum etiam carminum
pleraque adhuc in multis, sicut et ipse nosti, frequentantur et
decantantur
regionibus, ab his maxime quos vita similis oblectat. Quantam autem
mestitiam,
quos gemitus, que lamenta nostri super hoc scolares assumerent, ubi
videlicet
hanc animi mei occupationem immo perturbationem presenserunt, non est
facile
vel cogitare.
Paucos
enim
iam res tam manifesta decipere poterat, ac neminem, credo, preter eum
ad
cuius ignominiam maxime id spectabat, ipsum videlicet puelle avunculum.
Cui quidem hoc cum a nonnullis nonnumquam suggestum fuisset, credere
non
poterat, tum, ut supra memini, propter immoderatam sue neptis
amicitiam,
tum etiam propter ante acte vite mee continentiam cognitam. Non enim
/f.5vb/
facile de his quos plurimum diligimus turpitudinem suspicamur, nec in
vehementi
dilectione turpis suspitionis labes potest inesse. Unde et illud est
beati
Iheronimi in epistola ad Castricianum: "Solemus mala domus nostre scire
novissimi ac liberorum ac coniugum vitia, vicinis canentibus,
ignorare."
Sed quod novissime scitur, utique sciri quandoque contingit, et quod
omnes
deprehendunt, non est facile unum latere; sic itaque pluribus evolutis
mensibus et de nobis accidit.
O quantus
in hoc cognoscendo dolor avunculi! quantus in separatione amantium
dolor
ipsorum! quanta sum erubescentia confusus! quanta contritione super
afflictione
puelle sum aflictus! quantos meroris ipsa de verecundia mea sustinuit
estus!
Neuter quod sibi, sed quod alteri contigerat querebatur; neuter sua,
sed
alterius plangebat incommoda. Separatio autem hec corporum maxima erat
copulatio animorum, et negata sui copia amplius amorem accendebat, et
verecundie
transacta iam passio inverecundiores reddebat; tantoque verecundie
minor
extiterat passio quanto convenientior videbatur actio. Actum itaque in
nobis est quod in Marte et Venere deprehensis poetica narrat fabula.
Non
multo autem post, puella se concepisse comperit, et cum summa
exultatione
mihi super hoc ilico scripsit, consulens quid de hoc /f.5rc/ I ipse
faciendum
deliberarem. Quadam itaque nocte, avunculo eius absente, sicut nos
condixeramus,
eam de domo avunculi furtim sustuli et in patriam meam sine mora
transmisi;
ubi apud sororem meam tam diu conversata est donec pareret masculum
quem
Astralabium nominavit.
Avunculus
autem eius post ipsius recessum quasi in insaniam conversus, quanto
estuaret
dolore, quanto afficeretur pudore, nemo nisi experiendo cognosceret.
Quid
autem in me ageret, quas mihi tenderet insidias, ignorabat. Si me
interficeret
seu in aliquo corpus meum debilitaret, id potissimum metuebat ne
dilectissima
neptis hoc in patria mea plecteretur. Capere me et invitum alicubi
coercere
nullatenus valebat, maxime cum ego mihi super hoc plurimum providerem,
quod eum, si valeret vel auderet, citius agredi non dubitarem.
Tandem ego
eius immoderate anxietati admodum compatiens, et de dolo quem fecerat
amor
tanquam de summa proditione me ipsum vehementer accusans, conveni
hominem
supplicando et promittendo quamcunque super hoc emendationem ipse
constitueret,
nec ulli mirabile id videri asserens, quicumque vim amoris expertus
fuisset,
et qui quanta /f.5rd/ ruina summos quoque viros ab ipso statim humani
generis
exordio mulieres deiecerint memoria retineret. Atque ut amplius eum
mittigarem
supra quam sperare poterat, obtuli me ei satisfacere, eam scilicet quam
corruperam mihi matrimonio copulando, dummodo id secreto fieret, ne
fame
detrimentum incurrerem. Assensit ille, et tam sua quam suorum fide et
osculis
eam quam requisivi concordiam mecum iniit, quo me facilius proderet.
DEHORTATIO
SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS
Ilico ego ad
patriam meam reversus amicam reduxi ut uxorem facerem, illa tamen hoc
minime
approbante, immo penitus duabus de causis dissuadente, tam scilicet pro
periculo quam pro dedecore meo. Iurabat illum nulla unquam
satisfactione
super hoc placari posse, sicut postmodum cognitum est. Querebat etiam
quam
de me gloriam habitura esset, cum me ingloriosum efficeret, et se et me
pariter humiliaret. Quantas ab ea mundus penas exigere deberet, si
tantam
ei lucernam auferret; quante maledictiones, quanta dampna ecclesie,
quante
philosophorum lacrime hoc matrimonium essent sequuture. Quam indecens,
quam lamentabile esset, ut quem omnibus natura creaverat, uni me femine
dicarem /f.6va/ et turpitudini tante subicerem. Detestabatur vehementer
hoc matrimonium, quod mihi per omnia probrosum esset atque honerosum.
Pretendebat
infamiam mei pariter et difficultates matrimonii, ad quas quidem
vitandas
nos exortans Apostolus ait: "Solutus es ab uxore? noli querere uxorem.
Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non
peccabit.
Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem parco vobis,
etc..."
Item: "Volo autem vos sine sollicitudine esse, etc..." Quod si nec
Apostoli
consilium nec sanctorum exhortationes de tanto matrimonii iugo
susciperem
saltem, inquit, philosophos consulerem, et que super hoc ab eis vel de
eis scripta sunt attenderem; quod plerumque etiam sancti ad
increpationem
nostram diligenter faciunt. Quale illud est beati Jheronimi, in primo Contra
Jovinianum, ubi scilicet commemorat Theophrastum, intolerabilibus
nuptiarum
molestiis assiduisque inquietudinibus ex magna parte diligenter
expositis,
uxorem sapienti non esse ducendam evidentissimis rationibus
abstruxisse,
ubi et ipse illas exhortationis philosophice rationes tali fine
concludens:
"Hoc, inquit, et huiusmodi Theophrastus disserens, quem non suffundat
Christianorum?
etc." Idem in eodem /f.6vb/ : "Cicero, inquit, rogatus ab Hyrtio ut
post
repudium Therentie sororem eius duceret omnino facere supersedit,
dicens
non posse se et uxori et philosophie operam pariter dare." Non ait:
"operam
dare" sed adiunxit "pariter", nolens quicquam agere quod studio
equaretur
philosophie."
Ut autem
hoc philosophici studii nunc omittam impedimentum, ipsum consule
honeste
conversationis statum. Que enim conventio scolarium ad pedissequas,
scriptoriorum
ad cunabula, librorum sive tabularum ad colos, stilorum sive calamorum
ad fusos? Quis denique sacris vel philosophicis meditationibus
intentus,
pueriles vagitus, nutricum que hos mittigant nenias, tumultuosam
familie
tam in viris quam in feminis turbam sustinere poterit? Que etiam
inhonestas
illas parvulorum sordes assiduas tolerare valebit? Id, inquies, divites
possunt, quorum palatia vel domus ample diversoria habent, quorum
opulentia
non sentit expensas nec cotidianis sollicitudinibus cruciatur. Sed non
est, inquam, hec conditio philosophorum que divitum, nec qui opibus
student
vel secularibus implicantur curis divinis seu philosophicis vacabunt
officiis.
Unde et
insignes olim philoso /f.6rc/ phi mundum maxime contempnentes, nec tam
relinquentes seculum quam fugientes, omnes sibi voluptates
interdixerunt
ut in unius philosophie requiescerent amplexibus. Quorum unus et
maximus
Seneca, Lucilium instruens ait: "Non cum vaccaveris philosophandum
est...
Omnia negligenda sunt ut huic assideamus, cui nullum tempus satis
magnum
est... Non multum refert utrum omittas philosophiam an intermittas; non
enim, ubi interrupta est, manet.. Resistendum est occupationibus, nec
explicande
sunt sed submovende." Quod nunc igitur apud nos amore Dei sustinent qui
vere monachi dicuntur, hoc desiderio philosophie qui nobiles in
gentibus
extiterunt philosophi. In omni namgue populo, tam gentili scilicet quam
iudaico sive christiano, aliqui semper extiterunt fide seu morum
honestate
ceteris preminentes, et se a populo aliqua continentie vel abstinentie
singularitate segregantes. Apud Judeos quidem antiquitus Nazarei, qui
se
Domino secundum legem consecrabant, sive filii prophetarum Helye vel
Helysei
sectatores, quos beato attestante Jheronimo monachos legimus in veteri
Testamento; novissime autem tres ille phi /f.6rd/ losophie secte, quas
Josephus in libro Antiquitatum distinguens, alios Phariseos,
alios
Saduceos, alios nominat Esseos. Apud nos vero monachi, qui videlicet
aut
communem apostolorum vitam, aut priorem illam et solitariam Johannis
imittantur.
Apud gentiles autem, ut dictum est, philosephi; non enim sapientie vel
philosophie nomen tam ad scientie perceptionem quam ad vite religionem
referebant, sicut ab ipso etiam huius nominis ortu didicimus, ipsorum
quoque
testimonio sanctorum. Unde et illud est beati Augustini, VIII de
Civitate
Dei libro, genera quidem philosophorum distinguentis: "Italicum
genus
actorem habuit Phitagoram Samium, a quo et fertur ipsum philosophie
nomen
exortum; nam cum antea sapientes appellarentur qui modo quodam
laudabilis
vite aliis prestare videbantur, iste interrogatus quid profiteretur,
philosophum
se esse respondit, id est studiosum vel amatorem sapientie, quoniam
sapientem
profiteri arrogantissimum videbatur." Hoc itaque loco cum dicitur: "qui
modo quodam laudabilis vite aliis prestare videbantur, etc.", aperte
monstratur
sapientes gentium, id est philosophos, ex laude vite potius quam
scientie
/f.7va/ sic esse nominatos. Quam sobrie autem atque continenter ipsi
vixerint,
non est nostrum modo ex exemplis colligere, ne Minervam ipsam videar
docere.
Si autem sic laici gentilesque vixerint nulla scilicet professione
religionis
astricti, quid te clericum atque canonicum facere oportet, ne divinis
officiis
turpes preferas voluptates, ne te precipitem hec Caribdis absorbeat, ne
obcenitatibus istis te impudenter atque irrevocabiliter immergas? Qui
si
clerici prerogativam non curas, philosophi saltem defende dignitatem.
Si
reverentia Dei contempnitur, amor saltem honestatis impudentiam
temperet.
Memento Socratem uxoratum fuisse, et quam fedo casu hanc philosophie
labem
ipse primo luerit, ut deinceps ceteri exemplo eius cautiores
efficerentur.
Quod nec ipse preterit Jheronimus, ita in primo Contra Jovinianum
de ipso scribens Socrate: "Quodam autem tempore, cum infinita convitia
ex superiori loco ingerenti Xanthippe restitisset, aqua profusus
immunda,
nichil respondit amplius quam, capite deterso: Sciebam, inquit, futurum
ut ista tonitrua ymber sequeretur." Addebat denique ipsa et quam
periculosum
mihi esset eam reducere, et quam sibi carius /f.7vb/ existeret mihique
honestius amicam dici quam uxorem ut me ei sola gratia conservaret, non
vis aliqua vinculi nuptialis constringeret. Tantoque nos ipsos ad
tempus
separatos gratiora de conventu nostro percepere gaudia, quanto rariora.
Hec et similia persuadens seu dissuadens, cum meam deflectere non
posset
stultitiam nec me sustineret offendere, suspirans vehementer et
lacrimans
perorationem suam tali fine terminavit: "Unum, inquid, ad ultimum
restat
ut in perditione duorum, minor non succedat dolor quam precessit amor."
Nec in hoc ei, sicut universus agnovit mundus, prophecie defuit
spiritus.
Nato
itaque
parvulo nostro, sorori mee commendato, Parisius occulte revertimur; et,
post paucos dies, nocte secretis orationum vigiliis in quadam ecclesia
celebratis, ibidem, summo mane, avunculo eius atque quibusdam nostris
vel
ipsius amicis assistentibus, nuptiali benedictione confederamur; moxque
occulte divisim abscessimus, nec nos ulterius nisi raro latenterque
vidimus,
dissimulantes plurimum quod egeramus. Avunculus autem ipsius atque
domestici
eius, ignominie sue solatium querentes, initum matrimonium divulgare et
fidem mihi super hoc datam violare ceperunt; illa autem e contra
/f.7rc/
anathematizare et iurare quia falsissimum esset. Unde vehementer ille
commotus
crebris eam contumeliis afficiebat.
Quod cum
ego cognovissem, transmisi eam ad abbatiam quandam sanctimonialium
prope
Parisius, que Argenteolum appellatur, ubi ipsa olim puellula educata
fuerat
atque erudita, vestesque ei religionis que conversationi monastice
convenirent,
excepto velo, aptari feci et his eam indui. Quo audito, avunculus et
consanguinei
seu affines eius opinati sunt me nunc sibi plurimum illusisse, et ab ea
moniali facta me sic facile velle expedire. Unde vehementer indignati
et
adversum me coniurati, nocte quadam quiescentem me atque dormientem in
secreta hospicii mei camera, quodam mihi serviente per pecuniam
corrupto,
crudelissima et pudentissima ultione punierunt, et quam summa
ammiratione
mundus excepit, eis videlicet corporis mei partibus amputatis quibus id
quod plangebant commiseram. Quibus mox in fugam conversis, duo qui
comprehendi
potuerunt oculis et genitalibus privati sunt, quorum alter ille fuit
supradictus
serviens qui, cum in obsequio meo mecum maneret, cupiditate ad
proditionem
ductus est.
DE PLAGA ILLA
CORPORIS
Mane autem
facto, tota ad me civitas congregata, quanta stuperet ammiratione,
quanta
se affligeret lamentatione, quanto me clamore vexarent, quanto planctu
/f.7rd/ perturbarent, difficile, immo impossibile est exprimi. Maxime
vero
clerici ac precipue scolares nostri intolerabilibus me lamentis et
eiulatibus
cruciabant, ut multo amplius ex eorum compassione quam ex vulneris
lederer
passione, et plus erubescentiam quam plagam sentirem, et pudore magis
quam
dolore affligerer. Occurrebat animo quanta modo gloria pollebam, quam
facili
et turpi casu hec humiliata, immo penitus esset extincta, quam iusto
Dei
iudicio in illa corporis mei portione plecterer in qua deliqueram; quam
iusta proditione is quem antea prodideram vicem mihi retulisset; quanta
laude mei emuli tam manifestam equitatem efferrent; quantam perpetui
doloris
contritionem plaga hec parentibus meis et amicis esset collatura;
quanta
dilatatione hec singularis infamia universum mundum esset occupatura.
Qua
mihi ulterius via pateret! qua fronte in publicum prodirem, omnium
digitis
demonstrandus, omnium linguis corrodendus, omnibus monstruosum
spectaculum
futurus. Nec me etiam parum confundebat, quod secundum occidentem legis
litteram tanta sit apud Deum eunuchorum abhominatio, ut homines
amputatis
vel attritis testiculis eunuchizati intrare ecclesiam /f.8va/ tanquam
olentes
et immundi prohibeantur, et in sacrificio quoque talia penitus animalia
respuantur. Lib. Numeri, cap. LXXIIII: "Omne animal, quod est
contritis,
vel tonsis, vel sectis ablatisque testiculis, non offeretis Domino;" Deuteronomii,
cap. XXI: "Non intrabit eunuchus, atritis vel amputatis testiculis, et
absciso veretro ecclesiam Dei."
In tam
misera
me contritione positum, confusio fateor, pudoris potius quam devotio
conversionis
ad monastichorum latibula claustrorum compulit. Illa tamen, prius ad
imperium
nostrum sponte velata, et monasterium ingressa. Ambo itaque simul
sacrum
habitum suscepimus, ego quidem in abbatia sancti Dyonisii, illa in
monasterio
Argenteoli supradicto. Que quidem, memini, cum eius adolescentiam a
iugo
monastice regule tanquam intolerabili pena plurimi frustra deterrerent
ei compacientes, in illam Cornelie querimoniam inter lacrimas et
singultus
prout poterat prorumpens ait: "O maxime coniux! O thalamis indigne
meis,
hoc iuris habebat In tantum fortuna capud? Cur impia nupsi, Si miserum
factura fui? Nunc accipe penas Sed quas sponte luam." Atque in his
verbis
ad altare mox properat, et confestim ab episcopo benedictum velum ab
altari
tulit, et se monastice professioni coram omnibus alligavit.
Vix autem
de vulnere adhuc convalue /f.8vb/ ram, cum ad me eonfluentes clerici
tam
ab abbate nostro quam a me ipso continuis supplicationibus
efflagitabant,
quatinus quod hucusque pecunie vel laudis cupiditate egeram, nunc amore
Dei operam studio darem, attendens quod mihi fuerat a Domino talentum
commissum,
ab ipso esse cum usuris exigendum, et qui divitibus maxime hucusque
intenderam,
pauperibus erudiendis amodo studerem; et ob hoc maxime dominica manu me
nunc tactum esse cognoscerem, quo liberius a carnalibus illecebris et
tumultuosa
vita seculi abstractus studio litterarum vaccarem, nec tam mundi quam
Dei
vere philosophus fierem. Erat autem abbatia illa nostra ad quam me
contuleram
secularis admodum vite atque turpissime, cuius abbas ipse quo ceteris
prelatione
maior tanto vita deterior atque infamia notior erat. Quorum quidem
intolerabiles
spurcitias ego frequenter atque vehementer modo privatim modo publice
redarguens,
omnibus me supra modum onerosum atque odiosum effeci. Qui ad cotidianam
discipulorum nostrorum instantiam maxime gavisi occasionem nacti sunt,
qua me a se removerent.
Diu itaque
illis instantibus atque importune pulsantibus, abbate quoque nostro et
fratribus intervenientibus, ad cellam quandam recessi, scolis more
solito
vaccaturus. /f.8rc/ Ad quas quidem tanta scolarium multitudo confluxit,
ut nec locus ospitiis nec terra sufficeret alimentis. Ubi, quod
professioni
mee convenientius erat, sacre plurimum lectioni studium intendens,
secularium
artium disciplinam quibus amplius assuetus fueram et quas a me plurimum
requirebant non penitus abieci, sed de his quasi hamum quendam
fabricavi,
quo illos philosophico sapore inescatos ad vere philosophie lectionem
attraherem,
sicut et summum Christianorum philosophorum Origenem consuevisse Hystoria
meminit ecclesiastica. Cum autem in divina scriptura non
minorem
mihi gratiam quam in seculari Dominus contulisse videretur, ceperunt
admodum
ex utraque lectione scole nostre multiplicari et cetere omnes
vehementer
attenuari. Unde maxime magistrorum invidiam atque odium adversum me
concitavi,
qui in omnibus que poterant mihi derogantes, duo precipue absenti mihi
semper obiciebant: quod scilicet proposito monachi valde sit contrarium
secularium librorum studio detineri, et quod sine magistro ad
magisterium
divine lectionis accedere presumpsissem; ut sic videlicet omne mihi
doctrine
scolaris exercitium interdiceretur; ad quod incessanter /f.8rd/
episcopos,
archiepiscopos, abbates, et quascunque poterant religiosi nominis
personas
incitabant.
DE LIBRO THEOLOGIE
SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS
Accidit autem
mihi ut ad ipsum fidei nostre fundamentum humane rationis
similitudinibus
disserendum primo me applicarem, et quendam theologie tractatum De
Unitate
et Trinitate divina scolaribus nostris componerem, qui humanas et
philosophicas
rationes requirebant, et plus que intelligi quam que dici possent
efflagitabant:
dicentes quidem verborum superfluam esse prolationem quam intelligentia
non sequeretur, nec credi posse aliquid nisi primitus intellectum, et
ridiculosum
esse aliquem aliis predicare quod nec ipse nec illi quos doceret
intellectu
capere possent, Domino ipso arguente quod ceci essent duces cecorum.
Quem
quidem
tractatum cum vidissent et legissent plurimi, cepit in commune omnibus
plurimum placere, quod in eo pariter omnibus satisfieri super hoc
questionibus
videbatur. Et quoniam questiones iste pre omnibus difficiles
videbantur,
quanto earum maior extiterat gravitas, tanto solutionis earum
censebatur
maior subtilitas. Unde emuli mei vehementer accensi concilium contra me
congregaverunt, maxime duo illi antiqui insidiatores, Albericus
scilicet
et Lotulfus, qui iam de /f.9va/ functis magistris eorum et nostris,
Guillhelmo
scilicet atque Anselmo, post eos quasi regnare se solos appetebant,
atque
etiam ipsis tanquam heredes succedere.
Cum autem
utrique Remis scolas regerent, crebris suggestionibus archiepiscopum
suum
Radulfum adversum me commoverunt, ut ascito Conano Prenestino episcopo,
qui tunc legatione fungebatur in Gallia, conventiculum quoddam sub
nomine
concilii in Suesionensi civitate celebrarent, meque invitarent quatenus
illud opusculum quod de Trinitate composueram mecum afferrem; et factum
est ita. Antequam autem illuc pervenirem, duo illi predicti emuli
nostri
ita me in clero et populo diffamaverunt, ut pene me populus paucosque
qui
advenerant ex discipulis nostris prima die nostri adventus; lapidarent,
dicentes me tres deos predicare et scripsisse, sicut ipsis persuasum
fuerat.
Accessi autem, mox ut ad civitatem veni, ad legatum, eique libellum
nostrum
inspiciendum et diiudicandum tradidi; et me, si aliquid scripsissem aut
dixissem quod a catholica fide dissentiret, paratum esse ad
correctionem
vel satisfactionem obtuli. Ille autem statim mihi precepit libellum
ipsum
archiepiscopo illisque emulis meis defferre, quatinus ipsi inde
iudicarent
qui me super hoc accusabant: /f.9vb/ ut illud in me etiam compleretur:
"Et inimici nostri sunt iudices".
Sepius
autem
illi inspicientes atque revolventes libellum, nec quid in audientia
proferre
adversum me auderent invenientes, distulerunt usque in finem concilii
libri
ad quam anhelabant dampnationem. Ego autem singulis diebus, antequam
sederet
concilium, in publico omnibus secundum quam scripseram fidem catholicam
disserebam, et cum magna ammiratione omnes qui audiebant tam verborum
apertionem
quam sensum nostrum commendabant. Quod cum populus et clerus
inspiceret,
ceperunt ad invicem dicere: "Ecce nunc palam loquitur, et nemo in eum
aliquid
dicit; et concilium ad finem festinat, maxime in eum, ut audivimus,
congregatum.
Numquid iudices cognoverunt quia ipsi potius quam ille errant?" Ex quo
emuli nostri cotidie magis ac magis inflamabantur.
Quadam
autem
die, Albericus ad me animo intemptantis cum quibusdam discipulis suis
accedens,
post quedam blanda colloquia, dixit se mirari quoddam quod in libro
illo
notaverat; quod scilicet, cum Deus Deum genuerit, nec nisi unus Deus
sit,
negarem tamen Deum se ipsum genuisse. Cui statim respondi: "Super hoc,
si vultis, rationem proferam." - "Non cu /f.9rc/ ramus, inquit ille,
rationem
humanam aut sensum vestrum in talibus, sed auctoritatis verba
solummodo."
Cui ego: "Vertite, inquam, folium libri, et invenietis auctoritatem;"
et
erat presto liber quem secum ipse detulerat. Revolvi ad locum quem
noveram,
quem ipse minime compererat aut qui non nisi nocitura mihi querebat; et
voluntas Dei fuit, ut cito occurreret mihi quod volebam. Erat autem
sentencia
intitulata Augustinus De Trinitate libro I: "Qui putat eius
potentie
Deum ut se ipsum ipse genuerit, eo plus errat, quod non solum Deus ita
non est sed nec spiritualis creatura, nec corporalis. Nulla enim omnino
res est que se ipsam gignat." Quod cum discipuli eius qui aderant
audissent,
obstupefacti erubescebant. Ipse autem, ut se quoquomodo protegeret:
"Bene,
inquit, est intelligendum." Ego autem subieci hoc non esse novellam sed
ad presens nichil attinere, cum ipse verba tantum, non sensum,
requisisset;
si autem sensum et rationem attendere vellet, paratum me dixi ei
ostendere
secundum eius sententiam quod in eam lapsus esset heresim secundum quam
is qui pater est sui ipsius filius sit. Quo ille audito, statim quasi
furibundus
effectus ad minas conversus est, asserens nec rationes meas nec
auctoritates
mihi in hac causa suffragaturas esse. Atque ita recessit.
Extrema
vero die concilii, priusquam /f.9rd/ residerent diu legatus ille atque
archiepiscopus cum emulis meis et quibusdam personis deliberare
ceperunt
quid de me ipso et libro nostro statueretur, pro quo maxime convocati
fuerant.
Et quoniam ex verbis meis aut scripto quod erat in presenti non
habebant
quid in me pretenderent, omnibus aliquantulum conticentibus aut iam
mihi
minus aperte detrahentibus, Gaudrifus, Carnotensis episcopus, qui
ceteris
episcopis et religionis nomine et sedis dignitate precellebat, ita
exorsus
est: "Nostis, Domini omnes qui adestis, hominis huius doctrinam,
qualiscunque
sit, eiusque ingenium in quibuscunque studuerit multos assentatores et
sequaces habuisse, et magistrorum tam suorum quam nostrorum famam
maxime
compressisse, et quasi eius vineam a mari usque ad mare palmites suos
extendisse.
Si hunc preiuditio, quod non arbitror, gravaveritis, etiamsi recte,
multos
vos offensuros sciatis et non deesse plurimos qui eum defendere velint,
presertim cum in presenti scripto nulla videamus que aliquid obtineant
aperte calumpnie; et quia iuxta illud Jheronimi: "Semper in propatulo
fortitudo
emulos habet, "Feriuntque summos Fulgura montes," videte ne plus ei
nominis
conferatis violenter agendo, et plus nobis criminis ex invidia quam ei
ex iusticia conquiramus. "Falsus enim rumor, ut predictus doctor
meminit,
cito opprimitur et vita /f.10va/ posterior iudicat de priore." Si autem
canonice agere in eum disponitis, dogma eius vel scriptum in medium
proferatur,
et interrogato libere respondere liceat, ut convictus vel confessus
penitus
obmutescat, iuxta illam saltem beati Nichodemi sententiam qua Dominum
ipsum
liberare cupiens aiebat: "Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi
audierit
ab ipso prius, et cognoverit quid faciat?" Quo audito, statim emuli mei
obstrepentes exclamaverunt: "O sapientis consilium, ut contra eius
verbositatem
contendamus cuius argumentis vel sophismatibus universus obsistere
mundus
non posset!" Sed, certe, multo difficilius erat cum ipso contendere
Christo,
ad quem tamen audiendum Nichodemus iuxta legis sanctionem invitabat.
Cum autem
episcopus ad id quod proposuerat eorum animos inducere non posset, alia
via eorum invidiam refrenare attemptat, dicens ad discussionem tante
rei
paucos qui aderant non posse sufficere, maiorisque examinis causam hanc
indigere. In hocque ulterius tantum suum esse consilium, ut ad abbatiam
meam, hoc est monasterium sancti Dyonisii, abbas meus, qui aderat, me
reduceret;
ibique pluribus ac doctioribus personis convocatis, diligentiori
examine
quid super hoc faciendum esset statueretur. Assensit legatus huic no
/f.10vb/
vissimo consilio, et ceteri omnes. Inde mox legatus assurrexit, ut
missam
celebraret antequam concilium intraret, et mihi per episcopum illum
licentiam
constitutam mandavit, revertendi scilicet ad monasterium nostrum, ibi
expectaturo
quod condictum fuerat.
Tune emuli
mei, nichil se egisse cogitantes si extra diocesim suam hoc negotium
ageretur,
ubi videlicet vim minime exercere valerent, qui scilicet de iusticia
minus
confidebant, archiepiscopo persuaserunt hoc sibi valde ignominiosum
esse
si ad aliam audientiam causa hec transferretur, et periculosum fieri si
sic evaderem. Et statim ad legatum concurrentes, eius immutaverunt
sententiam,
et ad hoc invitum pertraxerunt, ut librum sine ulla inquisitione
dampnaret
atque in conspectu omnium statim combureret, et me in alieno monasterio
perhenni clausura cohiberet. Dicebant enim ad dampnationem libelli
satis
hoc esse debere quod nec romani pontificis nec Ecelesie auctoritate eum
commendatum legere publice presumpseram, atque ad transeribendum iam
pluribus
eum ipse prestitissem; et hoc perutile futurum fidei christiane, si
exemplo
mei multorum similis presumptio preveniretur.
Quia autem
legatus ille minus quam necesse esset litteratus fuerat, plurimum
archiepiscopi
consilio nitebatur, /f.10rc/ sicut et archiepiscopus illorum. Quod cum
Carnotensis presensisset episcopus, statim machinamenta hec ad me
retulit,
et me vehementer hortatus est ut hoc tanto levius tolerarem quanto
violentius
agere eos omnibus patebat; atque hanc tam manifeste invidie violentiam
eis plurimum obfuturam, et mihi profuturam non dubitarem; nec de
clausura
monasterii ullatenus perturbarer, sciens profecto legatum ipsum, qui
coactus
hoc faciebat, post paucos dies cum hinc recesserit me penitus
liberaturum.
Et sic me, ut potuit, flentem flens et ipse consolatus est.
DE COMBUSTIONE
IPSIUS LIBRI
Vocatus
itaque
statim ad concilium adfui, et sine ullo discussionis examine meipsum
compulerunt
propria manu librum memoratum meum in ignem proicere; et sic combustus
est. Ut tamen non nichil dicere viderentur, quidam de adversariis meis
id submurmuravit quod in libro scriptum deprenderat solum patrem Deum
omnipotentem
esse. Quod cum legatus subintellexisset, valde admirans ei respondit
hoc
nec de puerulo aliquo credi debere quod adeo erraret, cum communis,
inquid,
fides et teneat et profiteatur tres omnipotentes esse. Quo audito
Terricus
quidam, scolaris magister, irridendo /f.10rd/ subintulit illud
Athanasii
"Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens". Quem cum
episcopus
suus increpare cepisset et reprimere quasi reum, qui in maiestatem
loqueretur,
audacter ille restitit, et quasi Danielis verba commemorans, ait: "Sic
fatui, filii Israel non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes,
condempnastis filium Israel. Revertimini ad iudicium, et de ipso iudice
iudicate, qui talem iudicem quasi ad instructionem fidei et
correctionem
erroris instituistis; qui cum iudicare deberet, ore se proprio
condemnavit,
divina hodie misericordia innocentem patenter, sicut olim Susannam a
falsis
accusatoribus, liberante."
Tunc
archiepiscopus
assurgens, verbis prout oportebat commutatis, sententiam legati
confirmavit,
dicens: "Revera, domine, inquit, omnipotens Pater, omnipotens Filius,
omnipotens
Spiritus sanctus; et qui ab hoc dissentit, aperte devius est, nec est
audiendus.
Et modo, si placet, bonum est ut frater ille fidem suam coram omnibus
exponat,
ut ipsa, prout oportet, vel approbetur vel improbetur atque
corrigatur."
Cum autem ego ad profitendam et exponendam fidem meam assurgerem, ut
quod
sentiebam verbis propriis exprimerem, adversarii dixerunt non aliud
mihi
necessarium esse nisi ut symbolum Athanasii recitarem, quod quisvis
puer
eque facere posset. Ac ne ex ig /f.11va/ norantia pretenderem
excusationem,
quasi qui verba illa in usu non haberem, scripturam ad legendum afferri
fecerunt. Legi inter suspiria, singultus et lacrimas, prout potui.
Inde,
quasi reus et convictus abbati sancti Medardi, qui aderat, traditus, ad
claustrum eius tanquam ad carcerem trahor; statimque concilium solvitur.
Abbas
autem
et monachi illius monasterii me sibi remansurum ulterius arbitrantes,
summa
exultatione susceperunt, et cum omni diligentia tractantes, consolari
frustra
nitebantur. Deus, qui iudicas equitatem, quanto tunc animi felle,
quanta
mentis amaritudine te ipsum insanus arguebam, te furibundus accusabam,
sepius repetens illam beati Anthonii conquestionem: "Jhesu bone, ubi
eras?"
Quanto autem dolore estuarem, quanta erubescentia confunderer, quanta
desperatione
perturbarer, sentire tunc potui, proferre non possum. Conferebam cum
his
que in corpore passus olim fueram quanta nunc sustinerem; et omnium
hominum
me estimabam miserrimum. Parvam illam ducebam proditionem in
comparatione
huius iniurie, et longe amplius fame quam corporis detrimentum
plangebam,
cum ad illam ex aliqua culpa devenerim, ad hanc me tam patentem
violentiam
sincera intentio amorque fidei nostre induxissent, que me ad scribendum
com /f.11vb/ pulerant.
Cum autem
hoc tam crudeliter et inconsiderate factum omnes ad quos fama delatum
est
vehementer arguerent, singuli qui interfuerant a se culpam repellentes
in alios transfundebant, adeo ut ipsi quoque emuli nostri id consilio
suo
factum esse denegarent, et legatus coram omnibus invidiam Francorum
super
hoc maxime detestaretur. Qui statim penitentia ductus, post aliquos
dies,
cum ad tempus coactus satisfecisset illorum invidie, me de alieno
eductum
monasterio ad proprium remisit, ubi fere quotquot erant olim iam, ut
supra
memini, infestos habebam, cum eorum vite turpitudo et impudens
conversatio
me suspectum penitus haberet, quem arguentem graviter sustineret.
Paucis
autem
elapsis mensibus, occasionem eis fortuna obtulit qua me perdere
molirentur.
Fortuitu namque mihi quadam die legenti occurrit quedam Bede sententia
qua in expositione Actuum Apostolorum asserit Dyonisium
Ariopagitam
Corinthiorum potiusquam Atheniensium fuisse episcopum. Quod valde eis
contrarium
videbatur, qui suum Dyonisium esse illum Ariopagitam iactitant, quem
ipsum
Atheniensem episcopum gesta eius fuisse profitentur. Quod cum
reperissem,
quibusdam circonstantium fratrum quasi iocando monstravi testimonium
scilicet
illud /f.11rc/ Bede quod nobis obiciebatur. Illi vero, valde indignati,
dixerunt Bedam mendacissimum scriptorem, et se Huldoinum abbatem suum
veriorem
habere testem, qui pro hoc investigando Greciam diu perlustravit et rei
veritate agnita, in gestis illius que conscripsit, hanc penitus
dubitationem
removit. Unde cum unus eorum me importuna interrogatione pulsaret quid
mihi super hac controversia, Bede videlicet atque Huldoini, videretur,
respondi Bede auctoritatem, cuius scripta universe Latinorum
frequentant
Ecclesie, gratiorem mihi videri.
DE PERSECUTIONE
ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM
Ex quo illi
vehementer accensi clamare ceperunt nunc me patenter ostendisse quod
semper
monasterium illud nostrum infestaverim, et quod nunc maxime toti regno
derogaverim, ei videlicet honorem illum auferens quo singulariter
gloriaretur,
cum eorum patronum Ariopagitam fuisse denegarem. Ego autem respondi nec
me hoc denegasse nec multum curandum esse utrum ipse Ariopagita an
aliunde
fuerit, dummodo tantam apud Deum adeptus sit coronam. Illi vero ad
abbatem
statim concurrentes quod mihi imposuerant nuntiaverunt; qui libenter
hoc
audivit, gaudens se occasionem aliquam adipisci qua me opprimeret,
utpote
qui quanto ceteris turpius vivebat, magis me verebatur. Tunc consilio
suo
congregato et fratribus congregatis, graviter mihi /f.11rd/ comminatus
est, et se ad regem cum festinatione missurum dixit, ut de me vindictam
sumeret, tanquam regni sui gloriam et coronam ei auferente. Et me
interim
bene observari precepit donec me regi traderet; ego autem ad regularem
disciplinam, si quid deliquissem, frustra me offerebam.
Tunc ego
nequitiam corum vehementer exhorrens, utpote qui iam diu tam adversam
habuissem
fortunam, penitus desperatus, quasi adversum me universus coniurasset
mundus,
quorumdam consensu fratrum mei miserantium et quorumdam discipulorum
nostrorum
suffragio, nocte latenter aufugi atque ad terram comitis Theobaldi
proximam,
ubi antea in cella moratus fueram, abscessi. Ipse quippe et mihi
aliquantulum
notus erat, et oppressionibus meis quas audierat admodum compaciebatur.
Ibi autem in castro Pruvigni morari cepi, in cella videlicet quadam
Trecensium
monachorum, quorum prior antea mihi familiaris extiterat et valde
dilexerat;
qui valde in adventu meo gavisus, cum omni diligentia me procurabat.
Accidit
autem quadam die ut ad ipsum castrum abbas noster ad predictum comitem
pro quibusdam suis negotiis veniret; quo cognito, accessi ad comitem
cum
priore illo, rogans eum quatinus pro me ipse intercederet ad abbatem
nostrum,
ut me absolveret et licentiam /f.12va/ daret vivendi monastice
ubicunque
mihi competens locus occurreret. Ipse autem et qui cum eo erant in
consilio
rem posuerunt, responsuri comiti super hoc in ipsa die antequam
recederent.
Inito autem consilio, visum est eis me ad aliam abbatiam velle
transire,
et hoc sue dedecus inmensum fore. Maxime namque glorie sibi imputabant
quod ad eos in conversione mea divertissem, quasi ceteris omnibus
abbatiis
contemptis, et nunc maximum sibi imminere dicebant opprobrium si, eis
abiectis,
ad alios transmearem. Unde nullatenus vel me vel comitem super hoc
audierunt,
immo mihi statim comminati sunt quod, nisi festinus redirem, me
excommunicarent,
et priori illi ad quem refugeram modis omnibus interdixerunt ne me
deinceps
retineret, nisi excommunicationis particeps esse sustineret. Quo
audito,
tam prior ipse quam ego valde anxiati fuimus.
Abbas
autem
in hac obstinatione recedens, post paucos dies defunctus est. Cui cum
alius
successisset, conveni eum cum episcopo Meldensi, ut mihi hoc quod a
predecessore
eius petieram indulgeret. Cui rei cum nec ille primo acquiesceret,
postea
intervenientibus amicis quibusdam nostris regem et consilium eius super
hoc compellavi; et sic quod volebam impetravi. Stephanus quippe regis
tunc
dapifer, vocato in partem abbate et familiaribus eius, quesivit ab eis
cur me invitum retinere vellent, ex quo /f.12vb/ incurrere facile
scandalum
possent et nullam utilitatem habere, cum nullatenus vita mea et ipsorum
convenire possent. Sciebam autem in hoc regii consilii sententiam esse
ut quo minus regularis abbatia illa esset, magis regi esset subiecta
atque
utilis, quantum videlicet ad lucra temporalia; unde me facile regis et
suorum assensum assequi credideram; sicque actum est. Sed ne
gloriationem
suam quam de me habebat monasterium nostrum amitteret, concesserunt
mihi
ad quam vellem solitudinem transire, dummodo nulli me abbatie
subiugarem,
hocque in presentia regis et suorum utrimque assensum est et
confirmatum.
Ego itaque
ad solitudinem quandam in Trecensi pago mihi antea cognitam me contuli
ibique, a quibusdam terra mihi donata, assensu episcopi terre oratorium
quoddam in nomine sancte Trinitatis ex callis et culmo primum
construxi;
ubi cum quodam clerico nostro latitans, illud vere Domino poteram
decantare:
"Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine." Quod cum cognovissent
scolares,
ceperunt undique concurrere, et relictis civitatibus et castellis
solitudinem
inhabitare, et pro amplis domibus parva tabernacula sibi construere, et
pro delicatis cibis herbis aggrestibus et pane cibario victitare, et
pro
mollibus stratis culmum sibi et stramen comparare, et pro mensis glebas
erigere, ut vere eos /f.12rc/ priores philosophos imitari crederes, de
quibus et Jheronimus in secundo Contra Jovinianum his
commemorat
verbis: "Per quinque sensus, quasi per quasdam fenestras, vitiorum ad
animam
introitus est. Non potest metropolis et arx mentis capi, nisi per
portas
irruerit hostilis exercitus... Si circensibus quispiam delectatur, si
athletarum
certamine, si mobilitate histrionum, si formis mulierum, si splendore
gemmarum,
vestium et ceteris huiusmodi per oculorum fenestras anime capta
libertas
est, et impletur illud propheticum: Mors intravit per fenestras
nostras...
Igitur cum per has portas quasi quidam perturbationum cunei ad arcem
nostre
mentis intraverint, ubi erit libertas? ubi fortitudo eius? ubi de Deo
cogitatio?
Maxime cum tactus depinguat sibi etiam preteritas voluptates, et
recordatione
vitiorum cogat animam compati et quodam modo exercere quod non agit.
His
igitur rationibus invitati, multi philosophorum reliquerunt frequentias
urbium et ortulos suburbanos, ubi ager irriguus et arborum come et
susurrus
avium, fontis speculum, rivus murmurans, et multe oculorum auriumque
illecebre,
ne per luxum et habundantiam copiarum anime fortitudo mollesceret et
eius
pudicitia stupraretur. Inutile quippe est crebro videre per que
aliquando
captus sis, /f.12rd/ et eorum te experimento committere quibus
difficulter
careas. Nam et Pytagorei huiuscemodi frequentiam declinantes, in
solitudine
et desertis locis habitare consueverant... Sed et ipse Plato, cum dives
esset et thorum eius Diogenes lutatis pedibus conculcaret, ut posset
vacare
philosophie elegit Academiam villam, ab urbe procul, non solum
desertam,
sed et pestilentem: ut cura et assiduitate morborum libidinis impetus
frangerentur,
discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem nisi earum rerum
quas
discerent." Talem et filii prophetarum, Helyseo adherentes, vitam
referuntur
duxisse, de quibus ipse quoque Jheronimus, quasi de monachis illius
temporis, ad Rusticum monachum, inter cetera ita
scribit: "Filii prophetarum,
quos monachos in veteri legimus Testamento, edifficabant sibi casulas
prope
fluenta Jordanis, et turbis et urbibus derelictis, polenta et herbis
aggrestibus
victitabant." Tales discipuli nostri ibi super Arduzonem fluvium
casulas
suas edificantes, heremite magis quam scolares videbantur.
Quanto
autem
illuc maior scolarium erat confluentia et quanto duriorem in doctrina
nostra
vitam sustinebant, tanto amplius mihi emuli estimabant gloriosum et
sibi
ignominiosum. Qui cum cuncta que poterant /f.13va/ in me egissent,
omnia
cooperari mihi in bonum dolebant; atque ita iuxta illud Jheronimi, "Me
procul ab urbibus, foro, litibus, turbis remotum, sic quoque ut
Quintilianus
ait: latentem invenit invidia". Quia apud semetipsos tacite
conquerentes
et ingemiscentes, dicebant: "Ecce mundus totus post eum abiit", nichil
persequendo profecimus, sed magis eum gloriosum effecimus. Extinguere
nomen
eius studuimus, sed magis accendimus. Ecce in civitatibus omnia
necessaria
scolares ad manum habent, et civiles delicias contempnentes, ad
solitudinis
inopiam confluunt et sponte miseri fiunt." Tunc autem precipue ad
scolarum
regimen intolerabilis me compulit paupertas, cum "fodere non valerem et
mendicare erubescerem". Ad artem itaque quam noveram recurrens, pro
labore
manuum ad officium lingue compulsus sum. Scolares autem ultro mihi
quelibet
necessaria preparabant, tam in victu scilicet quam in vestitu vel
cultura
agrorum seu in expensis edificiorum, ut nulla me scilicet a studio cura
domestica retardaret. Cum autem oratorium nostrum modicam eorum
portionem
capere non posset, necessario ipsum dilataverunt, et de lapidibus et
lignis
construentes melioraverunt.
Quod cum
in honore sancte Trinitatis esset fundatum ac postea dedicatum, quia
tamen
ibi profugus /f.13vb/ ac iam desperatus divine gratia consolationis
aliquantulum
respirassem, in memoria huius beneficii ipsum Paraclitum nominavi. Quod
multi audientes non sine magna admiratione susceperunt, et nonnulli hoc
vehementer calumpniati sunt, dicentes non licere Spiritui sancto
specialiter
magis quam Deo patri ecclesiam aliquam assignari; sed vel soli Filio,
vel
toti simul Trinitati, secundum consuetudinem antiquam.
Ad quam
nimirum calumpniam hic eos error plurimum induxit, quod inter
Paraclitum
et Spiritum Paraclitum nichil referre crederent, cum ipsa quoque
Trinitas
et quelibet in Trinitate persona, sicut Deus vel adiutor dicitur, ita
et
Paraclitus, id est consolator, recte noncupetur, iuxta illud Apostoli:
"Benedictus Deus et pater domini nostri Jhesu Christi, pater
misericordiarum,
et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione
nostra,"
et secundum quod Veritas ait: "Et alium Paraclitum dabit vobis." Quid
etiam
impedit, cum omnis Ecclesia in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti
pariter consecretur, nec sit eorum in aliquo possessio diversa, quod
domus
Domini non ita Patri vel Spiritui sancto ascribatur, sicut Filio? Quis
titulum eius cuius est ipsa domus de fronte vestibuli radere presumat?
Aut cum se Filius in sacrifitium Patri obtulerit, et secundum hoc in
celebrationibus
missarum specialiter /f.13rc/ ad Patrem orationes dirigantur et hostie
fiat immolatio, cur eius precipue altare esse non videatur cui maxime
supplicatio
et sacrifitium agitur? Numquid rectius eius qui immolatur quam illius
cui
immolatur altare dicendum est? An melius Dominice crucis aut sepulchri
vel beati Michaelis seu Johannis aut Petri vel alicuius sancti, qui nec
ibi immolantur nec eis immolatur aut obsecrationes eis fiunt, altare
quis
esse profitebitur? Nimirum nec inter idolatras altaria vel templa
aliquorum
dicebantur, nisi quibus ipsi sacrificium atque obsequium impendere
intendebant.
Sed
fortasse
dicat aliquis, ideo Patri non esse vel ecclesias vel altaria dedicanda,
quod eius aliquod factum non existit quod specialem ei sollempnitatem
tribuat.
Sed hec profecto ratio ipsi hoc Trinitati aufert, et Spiritui sancto
non
aufert, cum ipse quoque Spiritus ex adventu suo propriam habeat
Pentecostes
sollempnitatem, sicut Filius ex suo natalis sui festivitatem; sicut
enim
Filius missus in mundum, ita et Spiritus sanctus in discipulos propriam
sibi vendicat sollempnitatem.
Cui etiam
probabilius quam alicui aliarum personarum templum ascribendum videtur,
si diligentius apostolicam attendamus auctoritatem atque ipsius
Spiritus
operationem. Nulli enim trium personarum speciale templum specialiter
ascribit
Apostolus, nisi Spiritui sancto; non enim /f.13rd/ ita templum Patris,
vel templum Filii dicit, sicut templum Spiritus sancti, in prima ad
Corinthios, ita scribens: "Qui adheret Domino, unus Spiritus est."
Item: "An nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti,
qui
in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?" Quis etiam
divinorum
sacramenta beneficiorum que in Ecclesia fiunt operationi divine gratie,
que Spiritus sanctus intelligitur, nesciat specialiter ascribi? Ex aqua
quippe et Spiritu sancto in baptismo renascimur et tunc primo quasi
speciale
templum Deo constituimur. In confirmatione quoque septiformis Spiritus
gratia traditur, quibus ipsum Dei templum adornatur atque dedicatur.
Quid
ergo mirum si ei persone cui specialiter spirituale templum Apostolus
tribuit,
nos corporale assignemus? Aut cuius persone rectius ecclesia esse
dicitur,
quam eius cuius operationi cuncta que in ecclesia ministrantur
beneficia
specialiter assignantur? Non tamen hoc ita conicimus, ut cum Paraclitum
primo nostrum vocaverimus oratorium uni ipsum persone nos dicasse
fateamur,
sed propter eam quam supra reddidimus causam, in memoria scilicet
nostre
consolationis, quamquam si illo quoquo, quo creditur, modo id
fecissemus,
non esset rationi adversum, licet consuetudini incognitum.
DE PERSECUTIONE
QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM
Hoc autem
loco
me corpore latitante, sed fama tunc maxime universum mundum /F.14va/
perambulante
et illius poetici figmenti quod Equo dicitur instar penitus retinente,
quod videlicet plurimum vocis habet sed nichil substantie, priores
emuli,
cum per se iam minus valerent, quosdam adversum me novos apostolos,
quibus
mundus plurimum credebat, excitaverunt; quorum alter regularium
canonicorum
vitam, alter monachorum se resuscitasse gloriabatur. Hii predicando per
mundum discurrentes et me impudenter quantum poterant corrodentes, non
modice tam ecclesiasticis quibusdam quam secularibus potestatibus
contemptibilem
ad tempus effecerunt, et de mea tam fide quam vita adeo sinistra
disseminaverunt,
ut ipsos quoque amicorum nostrorum precipuos a me averterent, et si qui
adhuc pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis
omnibus
metu illorum dissimularent.
Deus ipse
mihi testis est, quotiens aliquem ecclesiasticarum personarum conventum
adunari noveram, hoc in dampnationem meam agi credebam. Stupefactus
ilico
quasi supervenientis ictum fulguris, expectabam ut quasi hereticus aut
prophanus in conciliis traherer aut sinagogis. Atque ut de pulice ad
leonem,
de formica ad elefantem comparatio ducatur, non me mitiori animo
persequebantur
emuli mei quam beatum olim Athana /f.14vb/ sium heretici. Sepe autem,
Deus
scit, in tantam lapsus sum desperationem, ut Christianorum finibus
excessis
ad gentes transire disponerem, atque ibi quiete sub quacunque tributi
pactione
inter inimicos Christi christiane vivere. Quos tanto magis propitios me
habiturum credebam quanto me minus christianum ex imposito mihi crimine
suspicarentur, et ob hoc facilius ad sectam suam inclinari posse
crederent.
DE ABBATIA
AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM,
QUAM TYRANNI IN EUM
Cum autem
tantis
perturbationibus incessanter affligerer atque hoc extremum mihi
superesset
consilium ut apud inimicos Christi ad Christum confugerem, occasionem
quandam
adeptus qua insidias istas paululum declinare me credidi, incidi in
Christianos
atque monachos gentibus longe seviores atque peiores. Erat quippe in
Britannia
minore, in episcopatu Venecensi, abbatia quedam sancti Gildasii
Ruiensis,
pastore defuncto desolata. Ad quam me concors fratrum electio cum
assensu
principis terre vocavit, atque hoc ab abbate nostro et fratribus facile
impetravit; sicque me Francorum invidia ad Occidentem sicut Jheronimum
Romanorum expulit ad Orientem. Numquam enim huic rei, sciat Deus,
acquievissem,
nisi ut quocunque modo has quas incessanter sustinebam opp /f.14rc/
ressiones,
ut dixi, declinarem. Terra quippe barbara et terre lingua mihi
incognita
erat, et turpis atque indomabilis illorum monachorum vita omnibus fere
notissima, et gens terre illius inhumana atque incomposita. Sicut ergo
ille, qui imminente sibi gladio perterritus in precipitium se collidit
et ut puncto temporis mortem unam differat aliam incurrit, sic ego ab
uno
periculo in aliud scienter me contuli; ibique ad horrisoni undas
Occeani,
cum fugam mihi ulterius terre postremitas non preberet, sepe in
orationibus
meis illud revolvebam: "A finibus terre ad te clamavi, dum anxiaretur
cor
meum."
Quanta
enim
anxietate illa etiam quam regendam susceperam indisciplinata fratrum
congregatio
cor meum die ac nocte cruciaret, cum tam anime mee quam corporis
pericula
pensarem, neminem iam latere arbitror. Certum quippe habebam quod si
eos
ad regularem vitam quam professi fuerant compellere temptarem, me
vivere
non posse; et si hoc in quantum possem non agerem, me dampnandum esse.
Ipsam etiam abbatiam tirannus quidam in terra illa potentissimus ita
iam
diu sibi subiugaverat, ex inordinatione scilicet ipsius monasterii
nactus
occasionem, ut omnia loca monasterio adiacentia in usus proprios
redegisset,
ac gravioribus exactionibus monachos ipsos quam tributarios iudeos
/f.14rd/
exagitaret. Urgebant me monachi pro necessitudinibus cotidianis, cum
nichil
in commune haberent quod eis ministrarem, sed unusquisque de propriis
olim
marsupiis se et concubinas suas cum filiis vel filiabus sustentaret.
Gaudebant
me super hoc anxiari, et ipsi quoque furabantur et asportabant que
poterant,
ut cum in administratione ista deficerem, compellerer aut a disciplina
cessare aut omnino recedere. Cum autem tota terre illius barbaries
pariter
exlex et indisciplinata esset, nulli erant hominum ad quorum confugere
possem adiutorium, cum a moribus omnium pariter dissiderem. Foris me
tyrannus
ille et satellites sui assidue opprimebant; intus mihi fratres
incessanter
insidiabantur ut illud Apostoli in me specialiter dictum res ipsa
indicaret:
"Foris pugne. Intus timores".
Considerabam
et plangebam quam inutilem et miseram vitam ducerem, et quam
infructuose
tam mihi quam aliis viverem, et quantum antea clericis profecissem et
quod
nunc, eis propter monachos dimissis, nec in ipsis nec in monachis
aliquem
fructum haberem, et quam inefficax in omnibus inceptis atque conatibus
meis redderer; ut iam mihi de omnibus illud improperari rectissime
deberet:
"Hic homo cepit edificare, et non potuit con /f.15va/ summare."
Desperabam
penitus, cum recordarer que fugerem et considerarem que incurrerem; et
priores molestias quasi iam nullas reputans, crebro apud me ingemiscens
dicebam: "Merito hec patior, qui Paraclitum, id est consolatorem,
deserens,
in desolationem certam me intrusi, et minas evitare cupiens, ad certa
confugi
pericula." Illud autem plurimum me cruciabat, quod oratorio nostro
dimisso,
de divini celebratione officii ita ut opporteret providere non poteram,
quoniam loci nimia paupertas vix unius hominis neccessitudini
sufficeret.
Sed ipse quoque verus Paraclitus michi maxime super hoc desolato veram
attulit consolationem, et proprio prout debebat providit oratorio.
Accidit
namque ut abbas noster sancti scilicet Dyonisii predictam illam
Argenteoli
abbatiam, in qua religionis habitum nostra illa iam in Christo soror
potius
quam uxor Heloysa susceperat, tanquam ad ius monasterii sui antiquitus
pertinentem quocunque modo acquireret, et conventum inde
sanctimonialium,
ubi illa comes nostra prioratum habebat, violenter expelleret. Que cum
diversis locis exules dispergerentur, oblatam mihi a Domino intellexi
occasionem
qua nostro consulerem oratorio. Illuc itaque reversus, eam cum
quibusdam
aliis de eadem congregatione ipsi adherentibus ad predictum oratorium
invitavi;
eoque illis adductis, ipsum orato /f.15vb/ rium cum omnibus ei
pertinentibus
concessi et donavi; ipsamque postmodum donationem nostram, assensu
atque
interventu episcopi terre, papa Innocentius secundus ipsis et earum
sequacibus
per privilegium in perpetuum coroboravit.
Quas ibi
quidem primo inopem sustinentes vitam et ad tempus plurimum desolatas,
divine misericordie respectus, cui devote serviebant, in brevi
consolatus
est et se eis quoque verum exhibuit Paraclitum et circumadiacentes
populos
misericordes eis atque propitios effecit. Et plus, sciat Deus, ut
arbitror,
uno anno in terrenis commodis sunt multiplicate quam ego per centum si
ibi permansissem; quippe quo feminarum sexus est infirmior, tanto earum
inopia miserabilior facile humanos commovet affectus, et earum virtus
tam
Deo quam ho minibus est gratior. Tantam autem gratiam in oculis omnium
illi sorori nostre, que ceteris preerat, Dominus annuit, ut eam
episcopi
quasi filiam, abbates quasi sororem, laici quasi matrem diligerent; et
omnes pariter eius religionem, prudentiam, et in omnibus incomparabilem
patiencie mansuetudinem ammirabantur. Que quanto rarius se videri
permittebat,
ut scilicet clauso cubiculo sacris meditationibus atque orationibus
purius
vaccaret, tanto ardentius eius presentiam atque spiritalis colloquii
monita
hii qui foris sunt efflagitabant.
DE INFAMATIONE
TURPITUDINIS
Cum
autem omnes earum vicini vehementer me culparent quod earum inopie
minus
quam possem et deberem consulerem, et facile id nostra saltem
predicatione
valerem, cepi sepius ad eas reverti, ut eis quoquomodo subvenirem. In
quo
nec invidie mihi murmur defuit, et quod me facere sincera karitas
compellebat,
solita derogantium pravitas impudentissime accusabat, dicens me adhuc
quadam
carnalis concupiscentiae oblectatione teneri, qua pristine dilecte
sustinere
absentiam vix aut numquam paterer. Qui frequenter illam beati Jheronimi
querimoniam mecum volvens qua ad Asellam de fictis amicis
scribens,
ait: "Nichil mihi obicitur nisi sexus meus, et hoc nunquam obiceretur
nisi
cum Jherosolimam Paula profisciscitur." Et iterum: "Antequam, inquit,
domum
sancte Paule nossem, totius in me urbis studia consonabant, omnium pene
iuditio dignus summo sacerdotio decernebar; sed scio per bonam et malam
famam pervenire ad regna celorum." Cum hanc, inquam, in tantum virum
detractionis
iniuriam ad mentem reducerem, non modicam hinc consolationem carpebam,
inquiens: "O si tantam suspitionis causam emuli mei in me reperirent,
quanta
me detractione opprimerent! Nunc vero mihi divina misericordia /f.15rd/
ab hac suspitione liberato, quomodo, huius perpetrande turpitudinis
facultate
ablata, suspitio remanet? Que est tam impudens hec criminatio
novissima?"
Adeo namque res ista omnem huius turpitudinis suspitionem apud omnes
removet,
ut quicunque mulieres observare diligentius student, eis eunuchos
adhibeant,
sicut de Hester et ceteris regis Assueri puellis sacra narrat hystoria.
Legimus et potentem illum regine Candacis eunuchum universis eius gazis
preesse; ad quem convertendum et baptizandum Philippus apostolus ab
angelo
directus est. Tales quippe semper apud verecundas et honestas feminas
tanto
amplius dignitatis et familiaritatis adepti sunt quanto longius ab hac
absistebant suspitione. Ad quam quidem penitus removendam maximum illum
Christianorum philosophum Origenem, cum mulierum quoque sancte doctrine
intenderet, sibi ipsi manus intulisse Ecclesiastice historie
lib.
VI continet.
Putabam
tamen in hoc mihi magis quam illi divinam misericordiam propitiam
fuisse,
ut quod ille minus provide creditur egisse atque inde non modicum
crimen
incurrisse, id aliena culpa in me ageret, ut ad simile opus me liberum
prepararet, ac tanto minore pena quanto breviore ac subita, ut
oppressus
/f.16va/ sompno cum mihi manus inicerent nichil pene fere sentirem; sed
quod tunc forte minus pertuli ex vulnere, nunc ex detractione diutius
plector,
et plus ex detrimento fame quam ex corporis crucior diminutione, sicut
enim scriptum est: "Melius est nomen bonum quam divitie multe." Et ut
beatus
meminit Augustinus in sermone quodam de Vita et moribus clericorum:
"Qui, fidens conscientie sue, negligit famam suam, crudelis est." Idem
supra: "Providemus, inquit, bona, ut ait Apostolus, non solum coram Deo
sed etiam coram hominibus. Propter nos, consciencia nostra sufficit
nobis;
propter vos, fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis... Due
res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo tuo." Quid
autem horum invidia ipsi Christo vel eius membris, tam prophetis
scilicet
quam apostolis seu aliis patribus sanctis obiceret, si in eorum
temporibus
existeret, cum eos videlicet corpore integros tam familiari
conversatione
feminis precipue viderent sociatos? Unde et beatus Augustinus in libro de
Opere monachorum ipsas etiam mulieres
domino Jhesu Christo atque
apostolis ita inseparabiles comites adhesisse demonstrat, ut et cum eis
etiam ad predicationem procederent. "Ad hoc enim, inquit, et fideles
mulieres
habentes terrenam substantiam ibant cum eis et ministrabant eis de sua
substantia, ut nullius indigerent horum que ad substantiam vite huius
pertinent...
Quod quisquis non putat ab apostolis fieri ut cum eis sancte
conversationis
/f.16vb/ mulieres circuirent quocunque euvangelium predicabant,
euvangelium
audiant, et cognoscant quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo
faciebant...
In euvangelio enim scriptum est: Deinceps et ipse iter faciebat per
civitates
et castella, euvangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo et mulieres
alique, que erant curate a spiritibus immundis et infirmitatibus:
Maria,
que vocatur Magdalene, et Johanna, uxor Cuze, procuratoris Herodis, et
Susanna, et alie multe que ministrabant ei de facultatibus suis." Et
Leo
nonus, contra epistolam Parmeniani de Studii monasterio: "Omnino,
inquit,
profitemur non licere episcopo, presbytero, diacono, subdiacono
propriam
uxorem causa religionis abicere cura sua, ut non ei victum et vestitum
largiatur, sed non ut cum illa carnaliter iaceat. Sic et sanctos
apostolos
legimus egisse beato Paulo dicente: Numquid non habemus potestatem
sororem
mulierem circumducendi, sicut fratres Domini et Cephas? Vide insipiens
quia non dixit: Numquid non habemus potestatem sororem mulierem
amplectendi,
sed: circumducendi; scilicet ut mercede predicationis sustentarentur ab
eis, nec tamen deinceps foret inter eos carnale coniugium." Ipse certe
Phariseus, qui intra se de Domino ait: "Hic, si esset propheta, sciret
utique que et qualis esset mulier que tangit eum, quia peccatrix est",
/f.16vc/ multo commodiorem, quantum ad humanum iudicium spectat,
turpitudinis
coniecturam de Domino concipere poterat quam de nobis isti; aut qui
matrem
eius iuveni commendatam, vel prophetas cum viduis maxime hospitari
atque
conversari videbant, multo probabiliorem inde suspitionem contrahere.
Quid etiam
dixissent isti detractatores nostri, si Malchum illum captivum
monachum,
de quo beatus scribit Jheronimus, eodem contubernio cum uxore
victitantem
conspicerent? Quanto id crimini conscriberent, quod egregius ille
doctor
cum vidisset maxime commendans ait: "Erat illic senex quidam nomine
Malchus...
eiusdem loci indigena, anus quoque in eius contubernio... studiosi ambo
religionis, et sic ecclesie limen terentes, ut Zachariam et Elysabeth
de
euvangelio crederes, nisi quod Johannes in medio non erat." Cur denique
a detractione sanctorum patrum se continent, quos frequenter legimus
vel
etiam vidimus monasteria quoque feminarum constituere atque eis
ministrare;
exemplo quidem septem diaconorum, quos pro se apostoli mensis et
procurationi
mulierum prefecerunt? Adeo namque sexus infirmior fortioris indiget
auxilio,
ut semper virum mulieri quasi capud preesse Apostolus statuat; in cuius
etiam rei signo ipsam semper velatum habere capud precipit.
Unde non
mediocriter miror consuetudines has in monasteriis dudum inolevisse,
quod
quemadmodum viris /f.16rd/ abbates, ita et feminis abbatisse
preponantur,
et eiusdem regule professione tam femine quam viri se astringant, in
qua
tamen pleraque continentur que a feminis tam prelatis quam subiectis
nullatenus
possunt adimpleri. In plerisque etiam locis, ordine perturbato
naturali,
ipsas abbatissas atque moniales clericis quoque ipsis, quibus subest
populus,
dominari conspicimus, et tanto facilius eos ad prava desideria inducere
posse quanto eis amplius habent preesse, et iugum illud in eos
gravissimum
exercere; quod satiricus ille considerans ait, "Intolerabilius nichil
est
quam femina dives."
Hoc ego
sepe apud me petractando, quantum mihi liceret sororibus illis
providere
et earum curam agere disposueram, et quo me amplius revererentur,
corporali
quoque presentia eis invigilare et sic etiam earum magis
necessitudinibus
subvenire. Et cum me nunc frequentior ac maior persecutio filiorum quam
olim fratrum afligeret, ad eas de estu huius tempestatis quasi ad
quendam
tranquillitatis portum recurrerem atque ibi aliquantulum respirarem, et
qui in monachis nullum, aliquem saltem in illis assequerer fructum; ac
tanto id mihi fieret magis saluberrimum quanto id earum infirmitati
magis
esset neccessarium.
Nunc autem
ita me Sathanas impedivit, ut ubi quiescere possim aut etiam vivere non
inveniam, /f.17va/ sed vagus et profugus, ad instar maledicti Caym
ubique
circumferar; quem, ut supra memini, "foris pugne, intus timores"
incessanter
cruciant, immo tam foris quam intus pugne pariter et timores; et multo
periculosior et crebrior persecutio filiorum adversum me sevit quam
hostium.
Istos quippe semper presentes habeo, et eorum insidias iugiter
sustineo.
Hostium violentiam in corporis mei periculum video, si a claustro
procedam;
in claustro autem filiorum, id est monachorum, mihi tanquam abbati, hoc
est patri, commissorum, tam violenta quam dolosa incessanter sustineo
machinamenta.
O quotiens veneno me perdere temptaverunt, sicut et in beato factum est
Benedicto, ac si hec ipsa causa, qua ille perversos deseruit filios, ad
hoc ipsum me patenter tanti patris adhortaretur exemplo, ne me certo
videlicet
opponens periculo, temerarius Dei temptator potius quam amator, immo
mei
ipsius peremptor invenirer. A talibus autem cotidianis eorum insidiis
cum
mihi in administratione cibi vel potus quantum possem providerem, in
ipso
altaris sacrificio toxicare me moliti sunt, veneno scilicet calici
immisso.
Qui etiam quadam die, cum Namneti ad comitem in egritudine sua
visitandum
venissem, hospitatum me ibi in domo cuiusdam fratris mei carnalis per
ipsum
qui in co /f.17vb/ mitatu nostro erat famulum veneno interficere
machinati
sunt, ubi videlicet me minus a tali machinatione providere crediderunt.
Divina autem dispositione tunc actum est, ut dum cibum mihi apparatum
non
curarem, frater quidam ex monachis quem mecum adduxeram hoc cibo per
ignorantiam
usus ibidem mortuus occumberet, et famulus ille qui hoc presumpserat
tam
conscientie sue quam testimonio ipsius rei perterritus aufugeret.
Ex tunc
itaque manifesta omnibus eorum nequitia, patenter iam cepi eorum, prout
poteram, insidias declinare, et iam a conventu abbatie me subtrahere et
in cellulis cum paucis habitare. Qui si me transiturum aliquo
presensissent,
corruptos per pecuniam latrones in viis aut semitis ut me interficerent
opponebant. Dum autem in istis laborarem periculis, forte me die quadam
de nostra lapsum equitatura manus Domini vehementer collisit, colli
videlicet
mei canalem confringens. Et multo me amplius hec fractura afflixit et
debilitavit
quam prior plaga.
Quandoque
horum indomitam rebellionem per excommunicationem cohercens, quosdam
eorum,
quos magis formidabam, ad hoc compuli ut fide sua seu sacramento
publice
mihi promitterent se ulterius ab abbatia penitus recessuros, nec me
amplius
in aliquo inquietaturos. Qui publice et impudentissime /f.17rc/ tam
fidem
datam quam sacramenta facta violantes, tandem per auctoritatem romani
pontificis
Innocentii, legato proprio ad hoc destinato, in presentia comitis et
episcoporum
hoc ipsum iurare compulsi sunt et pleraque alia; nec sic adhuc
quieverunt.
Nuper autem cum, illis quos predixi eiectis, ad conventum abbatie
redissem
et reliquis fratribus, quos minus suspicabar, me committerem, multo hos
peiores quam illos reperi, quos iam quidem non de veneno sed de gladio
in iugulum meum tractantes cuiusdam proceris terre conductu vix evasi.
In quo adhuc etiam laboro periculo, et cotidie quasi cervici mee
gladium
imminentem suspitio, ut inter epulas vix respirem, sicut de illo
legitur
qui cum Dyonisii tiranni potentiam atque opes conquisitas maxime
imputaret
beatitudini, filo latenter apensum super se gladium suspitiens que
terrenam
potentiam felicitas consequatur edoctus est. Quod nunc quoque ipse de
paupere
monacho in abbatem promotus incessanter experior, tanto scilicet
miserior
quanto ditior effectus; ut nostro etiam exemplo eorum qui id sponte
appetunt
ambitio refrenetur.
Hec,
dilectissime
frater in Christo et ex divina conversatione familiarissime comes, de
calamitatum
mearum hystoria, in quibus quasi a cunabulis iugiter laboro, tue me
desolationi
atque iniurie illate scripsisse suffilciat: /f.17rd/ ut, sicut in
exordio
prefatus sum epistole, oppressionem tuam in comparatione mearum aut
nullam
aut modicam esse iudices, et tanto eam patientius feras quanto minorem
consideras; illud semper in consolationem assumens, quod membris suis
de
membris diaboli Dominus predixit: "Si me persecuti sunt, et vos
persequentur.
Si mundus vos odit, scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Si de
mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret." Et: "Omnes, inquit
Apostolus,
qui volunt pie vivere in Christo, persequutionem patientur." Et alibi:
"Aut quero hominibus placere. Si adhuc hominibus placerem, Christi
servus
non essem." Et Psalmista: "Confusi sunt, inquit, qui hominibus placent,
quoniam Deus sprevit eos." Que diligenter beatus attendens Jheronimus,
cuius me precipue in contumeliis detractionum heredem conspicio, ad
Nepotianum
scribens ait: "Si adhuc, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi
servus non essem. Desinit placere hominibus, et servus factus est
Christi."
Idem ad Asellam de fictis amicis: "Gratias ago Deo meo quod dignus sim
quem mundus oderit," et ad Heliodorum monachum: "Erras, frater, erras
si
putas umquam Christianum persequutionem non pati. Adversarius noster,
tanquam
leo rugiens, devorare querens circuit, et tu pacem putas? Sedet in
insidiis,
cum divitibus, etc." His itaque documentis atque exemplis animati,
tanto
securius ista toleremus quanto /f.18va/ iniuriosius accidunt. Que si
non
ad meritum nobis, saltem ad purgationem aliquam proficere non
dubitemus;
et quoniam omnia divina dispositione geruntur, in hoc se saltem quisque
fidelium in omni pressura consoletur, quod nichil inordinate fieri
umquam
summa Dei bonitas permittit, et quod quecumque perverse fiunt optimo
fine
ipse terminat; unde et ei de omnibus recte dicitur: "Fiat voluntas
tua".
Quanta denique diligentium Deum illa est ex auctoritate apostolica
consolatio,
qua dicit: "Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in
bonum,
etc...!" Quod diligenter ille sapientium sapientissimus attendebat, cum
in Proverbiis diceret: "Non contristabit iustum quicquid ei
acciderit."
Ex quo manifeste a iusticia eos recedere demonstrat quicunque pro
aliquo
sui gravamine his irascuntur que erga se divina dispensatione geri non
dubitant, et se proprie voluntati magis quam divine subiciunt, et ei
quod
in verbis sonat: "Fiat voluntas tua" desideriis occultis repugnant,
divine
voluntati propriam anteponentes. Vale.